9.

Visegrád, 1330. március 21. Károly király értesíti Ungvármegye hatóságát és nemeseit a szomolnokbányai pénzverőkamara azévi bérbeadásáról, az ott veretendő garasok és denárok pénzlábáról és felhívja, hogy az aprópénz beváltásában Frichkó mester kamaraispánt támogassák.

Eredetije jobb felső szélén savtól rongált hártyán, ráütött pecsét nyomaival: Országos Levéltár. Dipl. O. 31216. sz.

Karolus Dei gracia rex Hungarie fidelibus suis comiti, vicecomiti et judicibus nobilium ac [universitati nobilium] – – –[1] in comitatu de Ungh constitutis salutem et graciam. Cum nos unanimi prelatorum et baronum regni nostri consilio – – –[2] uos, cameram nostram de Smeulnuch Bana, ad quam idemcomitatus Ungh pertinere dinoscitur, magistro Fr[ychkoni] fideli nostro locavi[mus procurandam eo modo,] quod idem monetam facere debeat dupplicem, scilicet grossos et denarios parvos. Grossos enim sedecime combustionis [faciat de] una marca argenti incidendo sept[uaginta du]os grossos, ex quibus sexaginta quatuor pro marca fini argenti, quinquaginta vero et sex pro marca communi dari [teneatur]. C[ambiet] equidem eosdem grossos p[er huncmodum, quod campsori]bus pro quatuor grossis antiquis Bohemicalibus tres novi grossi dentur. Parvos autem denarios fabricari faciet tercie combustionis incidendo de una marca decem pensas et dando ex eisdem similiter decem pensas pro marca fini argenti. Cuiusquidem nostre; pro eo ne regnicole nostri particulariter eandem cambientes, molestiam vel dampna aliqualiter paciantur, sicut cateris temporibus fieri contingebat, cambium semel fieri in anno, prout inferius patebitur, constitutum generale. Quare fidelitati vestre mandantes firmiter precipimus per presentes, quatenus statim receptis presentibus in eodem comitatu congregacionem omnibus generalem celebretis, in qua quatuor judices nobilium de eodem et quatuor viri nobiles providi et fidedigni ex parte universitatis eiusdem comitatus electi duoque de capitulo aut conventu ibi propinquo presente, dicto comite camere nostre vel homine suo jurare debeant super eo, quod ipsi decem sive novem jurati numerum mansionum hominum jobagionum cuiuslibet dominis terre in ipso comitatu collectam per se solvencium ad unam marcam infra et ultra ad quantumcunque facultatem habencium, juste et absque omni favore falsitatis a dominis vel judicibus aut villicis villarum in eodem comitatu sitarum resciant, quo rescito et recepto de singulis mansionibus sive hominibus predicte facultatis unius marce et non inferioris sed ulterioris quantecunque singulos medios fertones argenti vel denariorum antiquorum hoc modo, quod pro uno pondere argenti alterumdimidium pondus antiquorum denariorum, pro duobus quidem ponderibus tria pondera, pro medio autem fertone novem pondera in statera cum pondere levando, quod cambium in hoc et in aliis isto anno secundum majus et minus servari volumus, dicto comiti camere nostre coram dictis juratis et hominibus capituli sive conventus in termino et ad hoc deputatis nullo penitus excepto, preterquam nobilibus et eorum servis personaliter, quibus idem comes camere nostre mox ibidem singulos medios fertones parvorum denariorum camere nostre dare debeant econverso. Ita tamen, quod si quis, de suis iobagionibus aliquos dicte facultatis ab ipso ganarali cambio absconderent vel defenderent negando fraudulenter et hoc dictis juratis constiterit, extunc de singulis negantibus singule marce, a negatis autem singuli fertones exigantur eofino, in una parte comiti camere nostre, in secunda judicibus nobilium, in tercia vero communitatis et capituli sive conventus, trina equali divisione devolvendi. Et aliud facere in premissis nullatenus presumpmatis, alioquin dampna, si que in negligencia huiusmodi cambii comiti camere nostre evenire contigerint, per vos comitem et judices nobilium faciemus cum vestro gravamine proculdubio restaurari. Datum in Alto Castro feria quarta proxima post Dominicam Letare, Anno Domini millesimo CCC° tricesimo.


[1] Kb. 30–35 betű, talán: cuiuscunque status et dignitatus haminibus.

[2] Kb. 35–40 betű kiegészíthetetlen.